- ARATUS
- I.ARATUSCnidius, Historiam Aegypti scripsit.II.ARATUSPoeta Solensis, tempore Ptolemaei Philadelphi, in aula Antigoni Gonatae, fil. Demetrii Poliorcetae plerumque versatus. Scripsit, quae exstant φαινόμενα et Διοσήμεια, in quibus situm, motum, ortum, occasum, et numerum explicat stellarum apparentium. Quô librô adeo delectati fuêre Claudius, et Germanicus Caesar, ut Latinum fecerit uterque. Vertit eum Latine et Cicero adhuc adolescens. Taceo Rufum Festum Avienum, qui eundem Latinis versibus eleganter expressit. Ovid. l. 1. Amor. El. 15. v. 16.Cum Sole et Lunâ semper Aratus erit.Euis pulcherrima est haec sententia:Μόχθος μὲν τ᾿ ὀλίγος, το δὲ μύριον ἀυτίκ᾿ ὄνειαρΓίνετ᾿ ἐπιφροτύνης αἰεὶ πεφυλαγμένῳ ἀνδρί.Verum de Arato nos alibi. Hîc tantum notet Lector, Arati huius meministe Theocritum Idyll. 6.Δαμοίτας καὶ Δάφνις ὁ βουκόλος εἰς ἕνα χῶρονΤὰν ἀγέλαν πόκ᾿ Α῎ρατε, συνάγαγον.Ubi Schol. Πρὸς τὸν Α῎ρατον τὸν ποιητὴν τὸν τὰ Φαινόμενα γράψαντα φίλον ὄντα διαλέγεται ὁ Θεόκριτος, ἰσόχρονος γὰρ ἦν ἀυτῷ, τȏυ καὶ ἀλλαχόθεν μνημονέυει. Hinc Arateus. Cinna apud Isidorum:Haec tibi Arateis multum invigilata lucernisCarmina, Etc.Nic. Loydius.III.ARATUSSicyonius, opimus Princeps, qui patriam suam a tyrannide liberavit, Nicocle tyrannô superatô; Ptolemaeum in Achaeorum societatem pertraxit, Aristomachum Argivorum tyrannum aggressus est, restitit Cleomeni, et Philippum, Autigoni fil. in regnum restituit, sed ab hoc ingrato mox venenô sublatus est, una cum filio. Tullius. l. 3. Officiorum, et Liv. l 69. et 70. Polyb. l. 2. Plur. in eius vitâ. et Pausam. l. 2.IV.ARATUSnomen unius ex Poematibus, quae Gordianum Imperatorem, adhoc adolescentem, scripsisse tradit Iul. Capitolin. in Gordianis. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.